Latin
545
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 545
Unproofread scanNot analysed yet
Septima ratio desumitur à caussis intervallorum suprà parte prima hujus libri explicatis, quae turbantur &mutilantur, nisi etiam Telluri suum orbem concedamus, quem dat ei Copernicus inter orbes Martis &Veneris. Nam &si intervallum Saturni &lovis a Cubo, lovis &Martis a Tetraëdro, Veneris &Mercurij ab Octaëdro deduci posset, etiam in Brahei ordinatione: at Jam porrò superesset inter Martem &Venerem intervallum vnicum: in numero verò figurarum mundanarum supersunt figurae duae. Nec illud intervallum Martis &Veneris, quod est in ratione majore quàm dupla, ad vnam harum figurarum, ad Dodecaëdron scilicet aut Icosaëdron quadraret: nec à duabus figuris, non intercedente inter eas aliquo orbe, posset deduci. Octavò, eadem dicenda sunt etiam de Harmonia motuum coelestium, quae numeros &proportionibus planè ijsdem constant, quibus nostra scala Musica: quae sive praestantiam operis consideres, sive contemplationis jucunditatem, sive denique vim persuasionis inevitabilem, verè Anima &Vita dici potest totius Astronomiae. Illa verò sic tandem succedit, si tellus suo loco &ordine inter planetas, suam chordam pulset, suumque Tonum per semitonij variationem veluti decantet: cujus semitonij, quae rursum Anima est cantûns, nulla aliâs esset repraesentatio. Quinetiam semitonio Telluiis exempto, perit inter motus coelestes, repraesentatio generum cantus, Duri &Mollis, res totius hujus tractationis iucundissima, subtilissima &admirabilissima. Sed de hoc in Harmonicis. Nonò, quòd si vim ordinationis Braheanae consideremus, &si imaginemur nobis aliquam materiam orbium quinque luxatilium, quae vna cum ipsa regione mobilium annuo motu luxetur; iam in hac materia, in hoc, inquam, coelesti orbe, per omnes planetarum regiones fuso, Tellus, etiam quiescens, talem orbitam Hhh circa Solem scribet, qualem illi Copernicus, quiescente &Sole ¢ro regionis mobilium, assignavit inter orbes Martis &Veneris. Ita ratione absurda &impropria, ad eandem pulchritudinem eminus alluderetur, terra scilicat orbem vnum peragraret quiescendo.