Latin
PARS TERTIA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 55
Unproofread scanNot analysed yet
Sphaera ignis esset tenuior quam Sphaera aeris Sphaerae coerestes rursum tenuiores sphaera ignis, alia ma gis alia minus, coelum quippe est tenuius Elementis Si ergo transitus esset Radijs Stellarum per tot media, densitate differentia, ex obliquo objecta (ut fieri necesse esset in orbibus Eccentricis &Epicyclis) saepius refringerentur illipriusquam ad superficiem Aeris pervenirent; stellae ergo per radios refractos inspectae, multis de causis apparerent extra loca sua vera. At quadrant stellarum loca ad Regulam, nulla planè refractio. ne radiorum concessâ, usque ad superficiem aeris: nulli ergò sunt orbes, densitatis gradibus inter se distincti, uique ad Sphaeram aeris. Quibus argumentis probas, etiam Aurae caelesti, quae tantam in seipsa puritatem obtinet, quandoque admisceri aliquid Heterogeneum impurum? A causa. Ex globo telluris excernuntur exhalationes fumosae, &a rebus combustis ascendunt etiam fumi, qui postquam superarunt aeris superficiem, errant in amplitudine aetheris incertis sedibus: &verisimile est, id fieri etsam circa globos caeteros, praesertim circa globum Solis, qui nunquam caret atris punctis, qui videntur esse veluti nubes atrae, aut fuligines, ex intimis globi visceribus exhalantes. Sed &cometarum materia videtur per solis radios, corpora cometarum permeantes, manifeste dissipari &per aetherem dispergi in speciem caudae, quae à cometâ in Solis oppositum defluit, qua ratione aether inquinatur. Possunt &aliae causae accedere. II. Ab Effectu, qui praecipuè circa corpus solis apiiij paret. Nam haec impuritas aetheri commixta, diei nectem infert, nocti diem. Interdum, enim obsidet solem materia fulgino. sa, obtundens Solis radios; ut anno caedis Caesaris penè toto sic anno Chr. 1547.