Latin
PARS TERTIA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 54
Unproofread scanNot analysed yet
Nam radij Solis, cum per liquorem rubeum translucent, colorem colligunt rubeum in transitu, Itaque si per Physicam liceret, astronomus totum aetheris spacium planè Vacuum posset supponere: nec immerito dubitavit Tycho Braheus, an aetherem agno ceret materiatum. Coeli color videtur eße Coeruleus, oculorum indicio, quod linguae sequuntur, Coeruleum a coelo derivantes, quod Germani dicunt Himmelblaw? Color ille, qui sudo coelo matutinis horis oculos nostros incurrit, non est color aetheris, sed Aeris, à solis tadijs transversim illuminati. Vnde hoc probas? Quia si in coelo esset, etiam de nocte cerneretur coelum enim, quippe longè altius umbrâ terrae, est enam de nocte in Solis Radijs. Habes aliud argumentum quo probes aeren potius eße coeruleum, quam coelum? Quia montana remotiora, per aerem etiam purissimum translucentia, pingunt se super papyro, colore coeruleo, tanto magis saturo &obscuro, quante longius est intervallum. Veteres in Regione Elementari supremum locum dederunt Sphaerae ignis: aetheriam regionem subdibiserunt in multas Sphaeras solidas, invicem contiguas &se mutuo ambientes: Num tu habes argumenta contraria? I. Observavit Tycho Brahe, Cometarum aliquos trajicere per illa loca huc illuc, in quibus locis crentur Orbes esse solidi. Si praeter unicam superficiem aeris, superius accurrerent superficies aliae orbium se mutuo contingentium: variae existerent resplendescentiae, ut in speculis contra se mutuo positis. Id verò non apparet. 3.