Latin
550
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 550
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus principijs perficitur haec gyratio corporum circa suos axes Libro primo de Terrâ, &hoc libro IV. de Sole dictum, quòd haec corpora tornentur insito principio animali aut simili. Id verò in Terrâ gyranda non esse solitarium, sed adjuvari à Sole, colligitur ex duobus documentis, primò, quia numerus revolutionum Terrae diurnarum in Anno, qui est 365 cum quadiante, excedit vicinum archetypicum 360. Consentaneum est enim, nisi vis motrix Telluris interna, vegetaretur à praesentia Solis perpetuâ, Terram aliquanto lentiu circa suum axem incessuram fuisse: sic vt in eodem spacio annuo pauciores revolutiones, puta solas 360 factura fuerit. Hoc posito, sequitur, residuas &veluri supernumerarias revolutiones quinque cum quadrante, accedere illis 360, propter adjumentum ex Sole. Alterum documentum conditionem hanc dicit, vt locum habeat aequationis temporis illa pars, de quâ libris praecedentibus, I. &III. dictum, fol. 108. &286. quam Tycho Brahęus manifestis Eclipsium experimentis in lucem protulisse visus est, egoque in formam physicam redegi. Nam quia haec temporis aequatio ponit revolutionem Telluris aestivam paulo tardiorem hybernâ; id equidem ex insito Terrae principio nequit esse, vt quae solent esse perpetuò vniformia; sed oportet esse ex intervallis Solis &Terrae, quae sunt aestate nostri hemisphaerij longiora, quàm hyeme. Fortasse bis omnis, turbinationis hujus effectrix, in Gnico Sole est, nulla in aliquo principio motus separatim Terrae insito? Repugnat vtraque dictaram causarum. Nam i. si numerus 365 non esset compositus ex duobus effectibus duarum causarum distinctarum, causa nulla esset, cur ille non sit vnus ex archetypicis, id est rotundis potius, quam ex inarticulatis &ignobilibus &fractis.