Latin
549
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 549
Unproofread scanNot analysed yet
translatione annua Telluris, domicilij sui, circumambulare, stationes, vt solent mensores, diversas capere, hoc est spaciari debuit, vt singula domus membra tanto rectiùs intueri &dimetiri posset. Intelligis nimirum, vt hujus libri IV. pars prima concinnari posset: scriptorem ejus, navi Terra, &navigatione ejus annua circa Solem indiguisse. Terrâ verò eunte, Solem necesse est quiescere. VI. De revolutione corporis Terrae diurnâ, circa suum axem jusque effectu in movendâ Lunâ, &proportionibus inter se, Anni, Mensis &Diei. Quia Telluri, qui onus est ex planetis primarijs, praeter circumlationem annuam circum Solem, tribuitur etiam rotatio diurna: quaero num omnes primarios existimes sic converti circa suos axes? Id sanè verisimile est, primò de Venere, vt quae maculas alias post alias explicare videtur indice scintillatione illa, diversae formae à scintillatione fixarum: iterum de love, vt qui vehit quatuor satellites, &de Saturno, qui duos: sicut Terra vehit vnum, Lunam dictum: de quibus infra.