Latin
552
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 552
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi verò in hoc motu secundario, concursus causarum turbat numerum institurum: at non tanta fuit haec turbela, quin etiam sic mensibus Novemibri &lanuario, quantitas haec ipsissima obtineretur: quia tunc quantitas diurni motus Solis est vnius gradus, seu bis 30 minutorum. Et jam antea, si etiam nulla talis turbela esset, bis tantùm in anno quantitas ista futura fuisset motus diurni Solis, propter necessariam inaequalitatem motus Solis apparentis. Quomodo Sol fortificat Girtutem Telluris motoriam, augens celeritatem revolutionis Terrae diurnae? Valde verisimile est, id fieri mediante Solis lumine, quod Telluri infunditur, per illuminationem Hemisphaerij eius. Nam quia physica aequatio temporis postulat inaequales diurnas revolutiones Telluris, prout intervalla eius à Sole variantur; certè in brevi intervallo fortis est illuminatio, quippe à lumine densiori. in longo debilis, vtpote à lumine tenuiori &sic pauciori, idque (quoad vnam dimensionem longitudinis, in quam tendit motus) in ipsa intervallorum proportione. Ita copia luminis, quae est quovis tempore, fit apta, loco intervallorum, ad dispensandam per annum hanc accclerationem. Quò Qui sunt effectus revolutionis Terra diurnae, &in genere primariorum circa suos axes?