Latin
553
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 553
Unproofread scanNot analysed yet
Duo: Primus Terrae proprius, quòd nobis, Terrae incolis, sidera coeli omnia, fixa, errantia, adeóque etiam Sol &Luna, videntur dietim ab ortu surgere, &in occasum condi: quamvis respectu huius diurni motus ipsa revera suis locis fixa maneant. De hac apparentia fallaci actum est libris tribus primis doctrinae sphaericae. Alter effectus physicus &verissimus, communis omnibus primarijs, ipsique adeò Soli, est iste, quòd primarij per sui corporis in circumvolutione constituti, speciem egressam, cient suos secundarios, vt Terra Lunam, efficiuntque vt secundarij in eandem plagam sequantur, tardiùs tamen, &quasi relicti post tergum. Quibus argumentis verisimile redditur, primarios ipsos conciliare secundarijs motus suos circa se, praesertim Vero Terram Lunae? Primam fidem Luna &Terra faciunt. Sicut enin supra ex eo, quod planetae Soli appropinquantes, celerius provehutur, ratiocinati sumus, Solem, per speciem sui corporis, id est in rotatione constitutum, ciere circa se planetas in plagam eandem: sic etiam, quia depre1. quantò magis appropinquat hendimus, Lunam, Telluri (non verò Soli) tantò concitatiùs circa Terram incedere, 2. &in eandem quidem plagam, quam Tellus circa axem volvitur; summa probilitate illum motum Lunae ex hac turbinatione Telluris derivamus; idque tanto magis, quod 3. etiam hoc respondet, vt sicut Solis conversio circa suum axem brevior est periodo Mercurij brevissimam, sic etiam Terra tricios Nanm ferè convertatur, donec Lunam semel restituat. si Luna Tellurem anteverteret; non sanè posset ejus motus à volutione Telluris esse. 4. Confirmatur verd fides hujus rei, comparatione quatuor lovialium, &lovis, cum sex planetis &Sole.