Latin
556
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 556
Unproofread scanNot analysed yet
Haec octo argumenta si non prosunt singula, juncta juvabunt. Absurdum verò bidetur, terram, quae lumine caret, aequiparari Soli, fonti lucis; Hac enim qualitate vis Solis motrix red. ditur verisimilior? Etsi lumen Solis suas partes in expediendo motu peragit, non pollet tamen corpus Solis vi motrice propter solum lumen; nihil enim impedit, duo veluti subjecta virtutis motricis in Sole concurrere, lumen &corpoream affectionem magneticam; eorumque posterius tantùm in tellure inesse: sanè quia tellus etiam vnum solum, eumque ignobilissimum planetam (quippe se cundariorum vnum) movet: nec sola sine adjumento movet virtus telluris magnetica, vt audiemus: nec hanc vim tellus omnem ex se habet, licet in se; sed eam, ex parte, continuatione lineae ex Sole in sese, veluti canali quodam, &omninò cum ipsa sui corporis illuminatione hausisse, inque novum fontem, in corpus sc. suum derivasse videtur: vt paulò ante dictum, &infra clarius dicet ut. Terrae gyratio circulum aequatorem obserbat, Lunae motus Zodiacum, qui multum ab aequatore declinat; non est igitur verisimile, Lunae motum esse à gyratione Telluris? Nihilò magis hoc nobis officit in Luna quàm in planetis caeteris; qui etsi declinant in plagas quilibet suas, temonemque vt sic dicam, tenent manibus, versantque suo arbitratu, &ad latera seu ripas fluminis enavigant, tamen nihilominùs rapiuntur interim vi vorticis motorij communis, ex Sole emanantis; &sic etiam illum suum distinctum motum, communi fluminis motui serunt acceptum, sicut Luna suum obliquum motum pei Zodiacum, acceptum fert motui Telluris recto secundum Aequatorem.