Latin
555
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 555
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque tam exactus sit consensus lovialium cum ipsis sex primarijs: non tantùm hinc rectè suprà coniecimus, etiam lovis corpus circa suum axem verti ad exemplum Solis, vt constet analogia omnibus suis membris; sed hic iam insuper etiam hoc in genere confirmamus haud ineptè, rotationem hanc primariorum circa suos axes, causam esse circuitus secundariorum circa suos primarios: Id 5. tantò probabilius, quòd videmus, vti Sol maior est omnibus planetis, quos ipse movet, sic etiam Terram Luna sua, lovem suis fatellitibus esse multò maiores, eoque nomine aequè ac Solem, aptos ad movendum. Reliquae verisimilitudines rursum Lunam attinent. Nam 6. cognata esse corpora Lunae &Terrae, docuit nos Telescopium, quod indicia facit in Luna montium &marium, qualia sunt in nostro Terrae globo. Cognationem hanc agnovit etiam Aristoteles, defensor alias quintae coelorum essentiae acerrimus, qui referente Averroe, Lunam dixit videri Terram quandam aetheriam. Taceo Plutarchum &Philosophos caeteros apud Macrobium. Quemadmodum igitur, vt Magnes Magnetem aut ferrum trahat, cognatio corporum efficit: sic etiam de Luna non est incredibile, vt illa moveatur à Terrae cognato corpore: licet nec hîc nec illic intercedat aliquis contactus corporum. Adeoque 7. quid mirum, Lunam a Terra moveri, cùm videamus vicissim &Lunam transitu suo super vertices locorum causare fluxum Oceani reciptocum in Tellure? Nonne satis evidens hoc est documentum communicationis motuum inter haec duo corpora. Tandem 8. confirmatur idem etiam hac analogiae parte residua: Sol &Tellus gyrantur circa suos axes, quod experientiâ certum est, de Sole per se, de Terra saltem apud Copernicum scilicet vt hac gyratione planetis circa se positis motum inferant, Sol sen primarijs, Tellus Lunae: Luna vicissim non gyratur circa fui ea sui corporis axem, maculis id arguentibus. Cur autem hoc? nisi quia circa Lunam nullus amplius planeta circumire cernitur; nullum igitur habet Luna planetam, cui motum inferat, gyratione sui corporis: gyratio igitur in Luna, vt supervacua, fuit omissa.