Latin
562
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 562
Unproofread scanNot analysed yet
KI Nulla pars physicae coelestis hac ipsa difficilior fuit explicatu: quam vt qua licet expediamus, schemate erit vtendum, fol. 560. Memineris igitur, circulos omnes, qui terminant illuminationem globi Lunae, vt CD, GH, &reliquos, esset partes totidem superficerum sphaericarum, in quas lumen ex Sole vt centro veniens explicatur: circulum rerò DFHK, repraesentare speciem corporis Telluris AB, in ejus centro siti, motricem Lunae. Vides in D. H. Copulis, invicem applicari per contactum, speciem luminis CD, &speciem corporis Telluris OCDL, quae in L. M. N. O. se mutuò secant angulis obliquis, vt applicatio sit imperfectioriat in EF, IK, quadris, sectio fit ad angulos rectos: applicatio igitur fit planè nulla; cùm sectio lunae tendat in centrum terrae, eique de circulo NIO merum punctum respondeat. Cùm igitur alia causa non appareat accelerationis in Gopulis: statuendum erit, facultatem confortatoriam speciei Terrae motricis ODL inesse lumini CD seorsim, non jam, quatenus fons ipsius, id est, corpus Solis rotatur (valuit haec à motu modificatio suprâ, cum de speciebus ipsorum corporum Solis &Terrae, sine respectu luminis loqueremur) sed qua lumen; nimirum secundum genuinam luminis &essentialem quodammodò figurationem. Si igitur statuamus, fortificari speciem hanc corporis Telluris per modos applicationis ejus ad orbes luminis; causa &mensura erit in promptu accelerationis in Copulis CD. GH validissimae, nullae verò in Quadris. Cùm autem per DFHK repraesentetur non tantùm species corporis Terrae vt agens seu motrix, sed etiam orbita ipsa Lunae vt patientis seu rei motae (quanquàm tunc Terra non erit in centro circuli locanda, sed propter;) concipiendum erit ampliùs, vel Lunae corpus in CDGH.