Latin
563
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 563
Unproofread scanNot analysed yet
copulis disponi ad motum secundùm diffusionem seu superficiem luminis, melius quàm in EF, Ivbi Luna transversos diffusionis circulos secat: vel viam Lunae ipsam in D. H. quasi lubricam effici, in F. K. asperari, veluti super tabula per transversos ligni poros. Nec id absurdum valde fuerit. Cùm enim insit in lumine vis fortificandi motum, vt positum est: certè quam tendit vna dimensio luminis; faciliorem par est esse trajectum. Porrò idem dicunt quoad effectum, alter qui Lunam dicit accelerari in D. H. retardarique in F, K. vtrumque in proportione, quam hae applicationes pariunt, simplici: alter, qui Lunam in D. H. plurimùm, in F. K. nihil accelerari dicit, sed id in proportione dupla ejus, quae ex hic positis applicationibus resultat. Nisi quis hanc geminatam luminis efficaciam malit transscribere duabus dimensionibus superficiei luminis, vt quamvis non minus species quaecunque corporum immateriatae, quàm lumen, diffundantur tam in longum quàm in latum: illae tamen efficaces hactenus fuerint saltem longitudinis respectu; hoc verò &longitudinis &latitudinis: propterea quòd species quidem movet, vt mota; movetur autem in longum tantum: lumen verò fortificat vt lumen, hoc est, vt suam obtinet densitatem, tam in longum, quàm in latum. Quare lumini bim fortificandi causam motricem, tribuis seorsim, &citra respectum rotati sui fontis: Quia, quatenus species rotati fontis movet, semper in consequentia GIDL movet: &de hoc ejus effectu in movenda Luna jam est transactum in principio hujus loci: haec verò vis luminis proficit ad lunam incitandam etiam in antecedentia MHN, respectu centri Solis, tunc scilicet, cùm illa nobis apparet lumine vacua, seu Soli juncta. Non igitur lumen scipso conciliat motui plagam, sed per speciem MHN incitatam. Si haec vis inest lumini; major inerit densiori cerca GH, Vtpote in Gicinia Solis; minor sparsiori, circa plenam Lunam in CD.