Latin
567
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 567
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ijs igitur, qui in se mutuò ducti 360 efficerent, pulchriores nulli fuerunt. Porrò minor 12 debebatur revolutionibus Lunae, non major 30; quia cùm Lunae orbis quandam gerat imaginem orbis Solis: conveniebat etiam, vt sicut annus, qui est tempus periodicum Solis, divisus est in 360, numerositate multâ; sic etiam mensis, qui tempus est periodicum Lunae, partes seu dies sortiretur numero plures, quàm toti menses in anno insunt: vtque cresceret numerositas in progressu, si primùm annus, magnum tempus, in menses 12, partes grandes, inde mensis, parvum tempus, in dies 30, partes minutas divideretur; numerositas enim parvis apta est. Id non eâdem pulchritudine futurum erat, si triginta menses in anno, singuli duodenorum dierum fuissent. Vnde verisimile facis, ab eâdem causà esse &illud auctartum revolutionum Telluris in anno, ad numerum 360, &hanc appendicem motus Lunae in anno, ad revolutiones Lunae menstruas duodecim? Testimonium huic rei praebent cùm ipsae rationes hujus philosophiae; vt quia diurna conversio globi terrae movet Lunam, plures etiam &celeriores factae terrae conversiones, celeriùs moveant Lunam, saepiusque restituant: tùm imprimis numerus dierum anni Solaris, 365. hor: 6. paulò plus, comparatus &cum Archetypico 360, &cum numero dierum anni Lunaris 354, hor: 9, paulò minùs. Cum lii Cum enim ex Archetypo debuerint esse dies in anno 360, revolventes Lunam duodecies, sint verò per accessionem causae alterius facti 365: omnes igitur revolutiones sunt factae celeriores, in proportione, vt est 360 ad 365, eóque &fortiores ad movendam Lunam. Simul autem &plures sunt factae, sc: 365. Ergo Archetypicarum 360 facultas aestimanda est numero 360: at jam harum 365 facultas aestimari debet non numero 365, quippe celeriorum, sed numero, qui est tertio loco proportionalis, sc: 370. 36 pr. 50 sec. si minutias consectemur.