Latin
566
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 566
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc posito, sequitur, residuos &veluti supernumerarios illos gradus 132 cum dodrante, revolutionis tredecimae inchoatae, ferendos esse acceptos alteri causae motrici, se: illuminationi. Densitatis igitur in corpore Lunae temperamentum aestimas ia revolutionibus Luna in vno anno: quam hujus numeri causam dices Archetypicam? Causa videtur esse composita ex pulchritudine geometrica, &ex officio planetae hujus in mundo; in hunc modum. Est enim Luna planera secundarius, &terrae tributus, circaque terram privatim suos cursus exercet. Iam verò Terrae destinabantur revolutiones 360, interim dum centrum Terrae semel circa Solem revertitur. Sicut igitur Lunae orbis in superioribus, medium proportionale fieri debuit inter corpus Telluris &Orbem in quo centrum Terrae verè, Sol apparenter, circumit: sic etiam revolutiones Lunae plures vna, pauciores verò quam 360 esse debuerunt. Et medium quidem proportionale inter 1. &361. est 19. sed quia numerus 361, non est 360, nec i9 vllam habet pulchritudinem, nec Geometricam, nec Harmonicam: duo igitur ipsi 19 proximi, qui in se ducti 360 efficerent, ijdemque Geometrici &Harmonici pulcherrimi, debuerunt eligi. Proximi quidem qui 360 efficiunt, sunt 18. &20. quia solâ vnitate est ille minor, hic major, quàm 19. At figura 18 laterum non est demonstrabilis. Sequuntur proximi 15. &24. qui etiam 360 efficiunt. Hijam habent suas demonstrationes geometricas, sed viliores; uec inter se proportionem efficiunt praestantem, sed illam, quae est inter 5. &8; nec in Harmonicis omnium sunt excellentissimi &primi. At hi 12. 30. (nec enim propiores alij efficiunt 360.) omnibus modis excellunt: tam Geometricè, vt qui à primis figuris in circulum inscriptis gignuntur: quàm Harmonicè, quia omnes Harmoniae duabus hisce divisionibus Chordae repraesentantur.