Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 578
Unproofread scanNot analysed yet
Caussae duae concurrunt, altera optica, altera phyfica, vtraque aequalis propemodum effectus. Prima caussa est, quia iter planetae non aequali intervallo vndique circa Solem circumductum est, sed pars ejus vna Soli propinqua est, pars opposita tantò remotior à Sole. Ex aequalibus verò propinqua majori spectantur angulo, remota minori: &quae aequali spectantur angulo, propinqua quidem minora sunt, remota majora. Altera caussa est, quia planeta reverâ tardior est in majori distantia à Sole, velocior in minori. Compositis igitur in vnum caussis duabus, facilè patet, ex duobus ad visum aequalibus majori arcui per se, majus etiam tempus competere, multò verò majus tempus, propter tarditatem planetae realem in illo arcu remotiori. An non vna caussa posset sufficere, Ot quia omnino planetae orbita ex Gna parte longiùs recedit à Sole, qua ex adversa, remotionem tantum faciamus, Ot tota ista inaequalitas apparens, per solam hanc inaequalem distantiam partium orbitae excusetur?