Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 579
Unproofread scanNot analysed yet
Non patiuntur observationes, vt tantam faciainaequalitatem distantiarum, quanta est inaequalitas temporis quo planeta aequales angulos ad Solem absolvit; sed hoc testantur, dimidio saltem hujus inaequalitatis excusando, sufficere illam intervallorum inaequalitatem: residuum igitur est a reali acceleratione &retardatione planetae. Quae sunt hujus celeritatis &tarditatis leges, &exemplaExemplum genuinum est in statera: quemadmodum enim ibi, quando brachia sunt in aequilibrio, ponderum ex vtroque brachio suspensorum ad se mutuò proportio est permutata proportionis brachiorum: majus enim pondus breviori brachio suspensum, aequalia facit minori ponderi, quod est à longiori brachio luspensum: itaque sicut se habet brachium breve ad longum, sic se habet pondus longioris ad pondus brevioris: &si jam mente removeamus alterum brachium, &pro ejus pondere concipiamus aequalem potentiam in ipso jugo, attollendi brachium residuum cum suo pondere; tunc apparet, potentiam hanc jugi non tantum posse in pondus elongatum. quantum potest in pondus idem propinquum: sic etiam testatur astronomia de planeta, quòd Sol non tantum possit ad illum movendum &circumvehendum, quando planeta longiùs abest a Sole in linea recta, quantum, cùm intervallum minuitur: &vno verbo, fi arcus aequè longos de orbita planetae sumpseris: quae est proportio inter vtriusque arcus abscessus à Sole, cadem est proportio temporum quae planeta consumit in illis arcubus. Ita centrum Solis seu mundi, repraehentatur a iugo staterae, ejusque potentia motrix, ab altero brachio ejusque pondere, quod jam jussi sumus dissimulare, &mente in ipsum jugum tedigere; planeta verò repraesentatur in residui brachij pondere; intervallum inter Solem &Planetam, in brachio illius ponderis. Kkk Sinstatera AC, pondera DB ex C. A dependentiae, jugum FE, anguli FEC, FEA recti; erit sicut CE ad EA! sic B pondus ipsius EA ad D pondus ipsius EC. mente re.