Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 581
Unproofread scanNot analysed yet
Artenuatio ipsa speciei corporis Solaris, major in effluxu longiori quam in breviori: quae attenuatio quam vis sit in proportione intervallorum duplicatâ, hoc est tam in longum quam in latum: operatur tamen solùm in proportione simpla, hoc est, secundùm solam longitudinem: caussae iupra sunt dictae. III. Causae inaequalitatis in altum. Quid vero planetam extrudit in spacia remotiora, reducitque Gersus Solem? Mpnd BEtI. Idem qui prensat planetam, Sol nempe per speciem sui corporis virtuosam, emissam per omnia mundi spacia. Sunt enim extrusio &attractio prensationis hujus quaedam veluti elementa. Nam extrusio &attractio fiunt lineis virtuosis ex centro Solis exeuntibus, quae lineae cùm vnâ cum Sole circumeant: planetam quoque qui truditur &trahitur, has lineas insequi necesse est, pro illarum fortitudinis proportione ad renitentiam corporis planetae. Ita extrusionis &attractionis contrarij motus componunt quodammodò hanc prensationem. Corpori simplici Solis, ejusque speciei immafludi tertatae, tribuis operationes contrarias, attractionem &expulsionem, &sic non simplices?