Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 580
Unproofread scanNot analysed yet
move EA, &potentia ponderis B per EA formam, sit potertia ipsius jugi E, haec igitur potentia jugi E, tenebit pondus D ex C suspensum in aequilibrio Horizontis, scilicet V FEC sit rectus. At si idem pondus, à Crevulsum, ingrediatur vsque in G: potentia eadem ipsius E, plus poterit in hoc pondus, attolletque illud supra lineam EC. Sitjam E non jugum sed Sol, &D sit planeta, EC, EG diversae distantiae planeta à Sele. Testantur igitur observa. tiones, sicut EC est ad EG, sic esse GK promotionem planerae propioris in G, ad GI Vel CH promotionem ejus re nosioris, in C. Pondus ergò tribuis planetae? Dictum est in superioribus, pro pondere considerandam esse, naturalem illam &materialem renitentiam seu inertiam ad deserendum locum, semel occuquae eripit planetam velut è manibus Sopatum lis rotati, vt illam prensantem vim non exactè sequatur. Qua caussa est cur Sol non aequè fortiter prenset planetum eminus atque comminus?