Latin
596
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 596
Unproofread scanNot analysed yet
non amplius in Solem tendat, eóque non eâdem fortitudine trahatur versus Solem; qua ratione cavetur, vt non adnavigatione per NA, sed fiat contactus plenarius, praeveniatur translatione ex N in R, fiatque non major quàm BA: sic etiam hac inclinationem fibrae praevenit eadem translatio planetae ex N in R, vt longè citius fibra obviet Soli, quam toto quadrante à Sole converti potuisset, itaque pro quadrante conversionis, opus sit non plùs quàm arcu QM. Aestimantur autem inclinationum peractarum anguli, seu virtus in eos impensa, siibus: vt libro V. exemplis rerum naturalium clarum fiet. Quare sicut se habet tota distantia mediocris PB, (vel im ellipsi, NA)ad dimidiae librationis quantitatem BA, vnius quadrantis opus, quae eadem est &eccentricitas: sic etiam se habebit semidiameter globi planetarij NQu pro sinu toto vsurpatus, ad sinum anguli inclinationis maximae MNQ, quae contingit eousque, dum translatione planetae quadrans praecisè confectus fuit à Ploco maximi intervalli PA. Ex hac verò proportione supposita, demonstratur, fibram NQ tunc in Solem A tendere, cùm PN est quadrans sub fixis, praecisè. Sit enim AN aequalis ipsis PB, vt in ellipsi, &B, sit centrum eccentrici, &ABN rectus, quia ejus mensura NR est quadrans: descendat etiam ex Q, termino solipetâ, recta in BN, quae sit QM: formantur duo rectangula ABN, &QMN: &quia ponitur sic esse NQ ad QUI, sicut NA, ad AB; erunt igitur N. Q. &A in vna recta, seu Q dirigetur in Solem.