Latin
597
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 597
Unproofread scanNot analysed yet
Iam supra verò demonstratum est, si absoluto quadrante sub fixis PN, planetae fibra Q dirigatur in Solem, vt sit inflexa angulo BNQ, sequi vt in alio quadrante NR sub fixis, fibra NQvestituatur, consumpto hoc inflexionis BNQ angulo, sic vt planetâ in R stante, fibra rursum sit ipsi BN parallela sicut erat in P: quae perfecta est restitutio fibrarum post peractum semicirculum. Idem judicium esto de altero semicirculo; quo absoluto, planeta redit ad eundem locum sub fixis. Vicissim cùm testetur experientia, insensibiliter transferri apsides, nec manere sub ijsdem locis inter fixas: sequitur igitur, NQ, in Solem spectare, non praecisè quadrante à loco pristino apsidis P. Quae causa est hujus aberrationis à proportione aequalitatis jam stabilitâ. Tarditas horum motuum inobservabilis videtur in materiali necessitate quaerenda, si quicquam aliud, sc: in aberratione dictorum ducrum motuum, librationis &inclinationis, ab invicem, per intercursum motus tertij. Diffundit enim sese in quandam temporis infinitatem, quae nihil habet pulchritudinis, quippe velut interminata. Quaenam verò sit intercurrens causa, difficile est prodere: quia neque de re ipsa penes omnes constat, neque certa est rei quantitas in plerisque. Quantitate verò adempta, caremus examine causarum, quas quis conjecturis indagaverit. Qualis esse potest, excursus planetarum ad latera Eclipticae. Non fit enim ille, sine inclinatione fibrarum istarum NQ, ad radium Solis AN, tantâ quidem, quantus est cujusque excursus. Ex majori LIl majori vel minori tali inclinatione, consentaneum est, nonnihil debilitari fibrarum opus; idque variè, pro varia excursuum habitudine ad Apsides.