Latin
619
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 619
Unproofread scanNot analysed yet
quia illi gradus potissima parte accumulantur in copulis, fibię verò sine copularum respectu plurimùm inclinantur &reclinantur in longitudinibus medijs: itaque vt plurimùm ab invicem aberrant aequalium numeratione graduum affectiones (quo in nodo verisimile est adhuc aliquid abditum haerere, cujus ignoratione fiat, vt Lunae motus nondum ad scrupulum exacti sint, ne in Tychonis quidem calculo.) 2. quia inclinano fibrarum, non tantùm praevenitur loco &tempore; sed etiam quantitate ob id ipsum multatur. Si enim tardiùs incessisset Luna, vel si tanta fieret etiamnum fibrarum inclinatio in Luna accelerata, quanta futura fuisset in tarda; longius etiam Apsides transponerentur. At fit acceleratione Lunae, vt fibra obviet Soli priùs, quam ad justum inolinationis modulum, originaliter sibi tributum, pertingat: quarum rerum permixtione fit, vt inter nihil vel insensibile, quod esset sine acceleratione Lunae, &inter Gr. 11. quos causatur acceleratio, medium aliquid, scil: 3. Gr. cum quadrante in Apsidum morum redundot. Eadem dicta sunto de fibrarum latitadinis impulsione seu reclinatione: debuit enim ea esse insensibilis, vt in planetis primarijs, si Luna, vt primarij, simpliciviencessura fuisset. At quia acceleratoria vis, superveniens Lunae, aestimata est 11. ferè graduum longitudinis effectu, quae, si toto ambitu fibris latitudinis incumberet, illas, vt contra se non munitas, totis n. gradibus reclinaret; illa fibras nacta tantùm in Limitibus sibi obnoxias, vno tamen gradu cum semisse reclinat in vna peciodo: quam reclinationem sequitur praecessio limitum. Veruntamen cùm de quantitatibus &proportisne binorum istorum motuum, altero apsidum, altero limitum Lunae, constet exactè ex observatione tot jam saeculorum: superest etiamnum locus ingenio. Nam qui causas harum rerum tales attulerit, vt ex ijs sequatur haec ipsa quantitas, is currum circa metam agat. Id tanto migis magis anniti debent Philosophi, quòd Luna praeter tot alia experinienta, etiam in hac quęstione, nostra magistra est ad cognitionem coelestium aequirendam, praelucetque exemplo sui, naturae planetarum omnium.