Latin
620
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 620
Unproofread scanNot analysed yet
Qua ratione fit, &t Luna praeter consuetas latitudines periodicas, excursus etiam synodicos in Boream &Austrum fuciat? Vis illa luminis, confortans speciem Telluris, Lunae motricem, sicut plagam motus &preportiones operis sui mutuatur ab ipsa, quam confortat: sicut etiam transit in ipsius orbitae ingenium, causa longitudinis, pro mutuae applicationis modulo; sic idem etiam facere statuenda est, causâ latitudinis. Facilitabat motum in longum, quia extenditur ipsa in longum: facilitabit igitur etiam motum in latum, quia &alteram latitudinis extensionem habet, hoc est, quia lux superficies est, densitatis particeps, vt saepè ex opticis allegavimus. In compulis igitur fibrâ latitudinis orbitam tangente, &inclinata secundùm latitudinem speciei telluris, luminis ista latitudo sese speciei telluris applicans, facilitat excursus, vt fiant angulo majori, quàm quantum fibra cum plano Eclipticae facit, eáque ratione sidus perveniat, in quadris, ad limites remotiores in Boream &Austrum, quàm quos monstrabat fibra ex copulis. Vicissim alio anni quadrante fibra latitudinis orbitam tangens in quadris, non accommodat se ad extensionem specici lucis in latum, sed tenditur obvia Soli ferè, quemadmodum &ipsa orbita Lunae. Sicut igitur ibi loci nihil facilitatur motus longitudinis à lumine, sed quasi asperatur: sic idem etiam redundat in excursum latitudinis, vt is non fiat major, quàm quo angulo fibra latitudinis inclinatur ad Eclipticam; ita non pervenit Luna in copulis ad limites remotiores, quàm quos monstrabat fibra è quadris. In limitibus verò versanti Lunae quid accidat, aut quo vultu illam lumen Solis aspiciat quando scifibra seffibra latitudinis in Terram tenditur, nihil interest latitudinis.