Latin
COPERNI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 629
Unproofread scanNot analysed yet
Iam quod hanc vltimam Epitomes partem, tribus libris comprehensam, attinet: etsi post editum librum IV. domo absum, nec parum temporis itineribus, curisque forensibus insumo: potiori tamen temporis parte mihi licuit interquiescere: atque illam omnem ego in cu ram huius editionis impendi. Tubingam vt veni exeunte anno 1620. nouam Hypothesium lunarium rationem expositurus Moestlino, coepi quaestiones, vt de caeteris planetis, sic etiam de luna ex hypothesi physicâ, tandem inuentâ, conscribere. Mox vt Ratisponam ad familiam redii: easdem reuidi, describendasque dedi. Interim libri VI. partem vltimam, hactenus dilatam (quod speraretur facilis, interque correctiones typi concinnari posse videretur) nunc aggressus, &ipsam de redeprehendi laboriosam, non tam difficultate, quàm multitudine &varietate quaestionum, &cura methodi. Monachii breue mihi tem pus constitutione antiquarum Epocharum &computatione Eclipsium interceßit. Statimque, vt Tubingam redii, etiam partem libri VI. quartam, de Luna, repetito labore interpolandam vidi; proptereà, quòd definitiones verbis conceptae, vim Hypotheseos meae physicae nondum exacte repraesentarent.