Latin
COPERNI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 630
Unproofread scanNot analysed yet
Postremis mensibus Maio &Iunio Stuccardia postremum libellum dedit: qui quidem etiam in postremâ curarum parte habebatur hactenus: proptereà quòd parum Astronomis liqueret de motibus octauae sphaerae: quae verò dici de hac materia possent, pleraque in Commen tariis Martis, in Epitomes libro III. dudum edito, inque Chartis aliis essent à me concepta. Multa tamen, occasione conuersationis cum Moestlino, veteri duce meo ad capessendum hoc iter Astronomiae Copernicanae, multa per lectionem librorum, quos hactenus in Austria nancisci non poteram, inciderunt; quae nisi hucusque dilata fuisset editio, necessariò praetermittendafuerunt.