Latin
COPERNI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 632
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ipse quoque, vestigia diuinaeprouidentiae, cui equidem artes istas (diuinorum scilicet Operum praeconia) curae esse credo, indefessa prosecutus indagine, postquàm, quid vtilitatis hauserit libellus ex morâ istâ temporis ad mentem reuoco; non terreor aduersitatibus vestris, Proceres, quae intereà vos &prouinciam miseram vel sunt adortae, vel imminere porrò videntur: quo minus &pensum meum absoluam &promissum vobis in dedicatione Sphaerici libelli impleam, &debitum reddam, quippe de vestro salario hactenus victitans: spero namque superesse tantum de misericordiae diuinae thesauris; vt sedata hac horribili procelli, dissipatis nubibus, solem seriò poenitentibus iterum lucere, pacem reducere, locumque aliquem his pacis artibus vt quarum elaborationem procurare non desinit, in Austria quoque superesse, &in illa numerum aliquem eorum qui ex his artibus laudes Dei Creatoris sui addiscant colligi porrò quoque velit: quibus libellum hunc profuturum spero: continet enim primam velut adumbrationem tabularum Rudolphi, numerosque vero propinquos, in quibus pro veris suppositis disciplinae huius amantes sese interim exerceant, dum Rudolphinae ipsae, limatis omnibus, inque abacum coniectis &advsum promptis instructae prodeant.