Latin
COPERNI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 631
Unproofread scanNot analysed yet
Interim &littore conspecto nauigationis huius, fine scilicet operis, &submissa Lincio pecuniâ recreatus, tuae Ad. Reuerende D. D. Antoni Praesul in Krembsmunster benignitatis, &fidei argumento, &denique induciis fori, magno quidem meo dolore, interpositis, Iunium itineri Francofurtano &curae typi dedi. Atque hic rursum dum moliuntur operae, dum comuntur pagellae, diagrammata, formae; mensis est: &haec sideria Matrona, quam hactenus vultu &nutibus, morositatem est testata; eam nunc demum postquam ad typum ventum, iurgiis, &probris verborum, &tantum non manibus telisque sancit exercetque. Hanc igitur vobis Ad. Reuerendi, Illustres Generosi Domtni, aduocatam sisto causae, quae mihi ex dilationibus editionis huius tam diuturnis nasci posset; cum hac transigite: huius dicacitatem si vos experti fueritis audiendo, non facile ab eo, qui rem sibi cum illa probat esse, temporis rationes scrupulosius exigetis, praesertim si temporis &operae precium demonstrare possit.