Latin
IOANNES KEPLERVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 646
Unproofread scanNot analysed yet
Quo iure hanc quoque partem facis Copernicanae Astronomiae; cùm tamen is author manserit in sententia veterum, de perfectis circulis Fateor formam hanc hypothesium non esse Copernicanam, At quia pars ista de Eccentrico seruit Hypothesi vniuersali, quae motu Telluris annuo, &quiete solis vtitur: sit igitur à potiori denominatio. Adde necessariis arguquòd ista particula Hypothese &motu terrae, domentis physicis ex illa quigmatibus Copernicanis, ne taque bono titulo ur; i etiam haec ad Copernicum referri possunt. Qua methodo incedendum: vt demonstretur, ex causiphysicis libro IVastabilitis oriri talem figuram Orbitae, tantamque, per partes eius, celeritatem planeta? Incipiendum nobis est ab Aecessu &Recessu Planetae à sole, primumque constituenda est mensura geometrica fortitudinis virium, quae exseritur in planetam librandum in quolibet situ fibrarum: secundò expedienda est etiam mensura geometrica compendiosa effectus attractionis vel expulsionis, qui toto aliquo arcu Orbitae per omnia virium incrementa fuit accumulatus. Tertio demonstrandum est, ex tali libratione inter circumeundum peracta, oriri figuram orbitae ellipticam. Quarto ostendendum est, planum Ellipsis exhibere mensuras temporis &morarum, quas planeta consumit in quolibet areu figurae suae Ellipticae. Quinto docenda est aequipollentia inter planum circuli &planum ellipsis, quoad hanc temporis mensurationem. Vitimo denique demonstrandum erit, circumductione fibrarum latitudinis sic comparata, vt libro 4. positum est, inniti aequabilitatem plani orbitae. Quibus demonstratis, securus redditur curiosus Astronomus (popularibus enim non est opus libro nec 4. n ec prima hac parte quinti) de hac parte calculi motuum, quam pars altera 5. expedire, &liber 6. applicatióne huius orbitae ellipticae eiusque plani ad orbem magnum in vsum proferre docebit.