Latin
DE INCREMENTO LIBRATIONIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 647
Unproofread scanNot analysed yet
DE INCREMENTO LIBRATIONIS. Incipe à primo, &dic, quibus principiis formetur seu determinetur modus incrementi librationis in omni situ planetae? Vae causae concurrunt, ad formationem huius inOerementi, Actiua, &Passiua. Actiua, est modulus tium libratoriarum, respectu sui ipsarum, quantus is inuenitur in vnâ qualibet particularum aequalium orbitae eccentricae. Passiua, est dispositio corporis planetarii ad solem alia atque alia; quae non omnis recipit seu admittit totum illum modulum virium, sed quaelibet suam propriam portionem. Quid metitur igitur modulum ipsum virium ad librandum planetam? Tria ista: primo distantia arcus orbitae à sole, secundo quantitas huius arcus; tertiò tempus, quod planeta consumit, dum versatur in illâ particulâ. Quid confert viribus libratoriis, distantia arcus &in eo planeta, à sole? Quae est proportio distantiarum, contraria est proportio tenuitatis speciei solis, quae vna &eadem &circumfert, &librat planetam, nunc attrahens illum nunc repellens, vt lib. 4. dictum fol. 526. Itaque quantò longius distat particula à Sole, tanto imbecillius quouis temporis momento planeta in eâ versans libratur. Hoc nomine solo, sol absumeret in diuersos interque se aequales arcus eccentrici, vires inaequales. Quid Aaaa 4 Quid efficit quantitas particulae sen arcus Orbita: Quia in longum arcum profunditur multum virium, parum in breuem: aequalibus igitur arcubus positis, hoc quidem solo respectu vires debentur aequales Quid praestat tempus ad augmentum virium seorsim, &quid omnes tres causae iunctim? Cum planeta, vt lib. IV. fol. 527. 533.