Latin
DE INCREMENTO LIBRATIONIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 648
Unproofread scanNot analysed yet
ostensum quo longius a sole distat, hoc diutiùs moretur in aequalibus Orbitae particulis, hoc diutiùs etiam sentiat vim motricem solis, quanta est in illius particulae distantiâ: &verò iam dictum sit, quo longiùs à sole distet vna quaelibet particularum aequalium orbitae, hoc imbecilliùs etiam in illâ planetam librari: quare quo imbecilliùs libratur in vno momento temporis, in quauis aequalium orbitae particularum: tantò diutiùs etiam &versatur &libratur in illâ. Cùm ergò compenset virium imbecillitatem prolixitas temporis, quo planeta vires illas in se experitur, idque in eâdem v. trinque proportione, earundem scilicet distantiarum à sole: hinc tandem efficitur, vt in particulas Eccentrici aequales, modulus etiam virium libratoriarum exseratur à sole quidem, &respectu ipsius, vt Agentis, aequalis penitus. Vide fol. 527. 580. schemata. Iam igitur die mensuram portionis, quam de modulo solarium virium admittit in se planeta in quouis situ suo ad solem. Attendendus est angulus, quem solis radii faciunt cum fibris globi planetarii Magneticis. Huius enim anguli sinus complementi metitur hanc virium portionem admissam. Cum enim causae librationis effectrices sint, solis radius, &fibrae magneticae corporis planetarii, duae lineae physicae; mensuram quoque fortitudinis librationis ab angulo inter has lineas, eiusque sinu peti par est. Vt si sit A Sol, I. E. centrum corporis planetae, R. P. linea ducta per A. Solem ¢rum Orbita B. erunt EG. IH. fibrae magneti cae in RP. propemodum perpendi culares(saltem compensatione semicirculorum consideratâ) &H G. termini Solipetae. Positum est enim libro quarto folio 583. Fi bras in circumlatione corporis manere sibiipsis propemodum parallelas &in P. R. nullam occasionemexhibere tractus vel repulIR.