Latin
DE INCREMENTO LIBRATIONIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 653
Unproofread scanNot analysed yet
non maneret parallela Horizonti: in staterâ verò ponderum linea manet Horizonti parallela, sed iugum diuidit longitudinem brachiorum non in medio sed propius grauiori ponderi, sic vt brachia permutatam habeant proportionem ponderum. Vt si manubrium librae DA. sit aequalebrachiis BAAC. statera sic formabitur, pondera ista ex B. C. dependentia suspensura ad aequilibrium Horizontis. Ex D perpendicularis in BC ducta, quae sit DK. erit manubrium: &brachia BK. KC; &vt DF prius ad FE, sic hic BK. ad KC. Tunc vt BC. minus brachium ad KC. maius, sic pondus H. minus ex C suspendendum, ad pondus I. maius ex B. suspendendum. Monendus est lector, difficilem esse experimentationem mechanicam; quia mechanicè caueri non potest pondus &crassitudo ipsorum brachiorum: debebant autem geometricè constituere meram lineam sine pondere &latitudine. Cui impedimento, quomodo ex parte occurrendum, videatur in Archimede. Teneo mensuram fortitudinis, seu incrementi librationis in quolibes situ fibrarum corporis planetae, petendam à complemento anguli fibrae cum radio solis; quia verò difficulter patescere videtur hic angulus, eò quòd non tantum corpus continue transfertur de loco in locum, sed etiam eius fibra inclinantur; mensura haec incerta etque inepta videtur ad v. sum? Imò propter hanc ipsam inclinationem fibrarum angulus iste in arcum orbitę potest conuerti, vt ex hon arcu prodeatidem sinus eadem scilicet mensura; qua ratione ad vsum illa fit accommodatissima. Doce &demonstra hanc conuersionem anguli dicti in Orbitam? Memineris initio, cùm planeta est in Apsidibus, hoc est, in principio Orbitae: angulum inter radium solis &fibram esse rectum. Rursum libro IV. fol. 593. ostensum est, fibram NQ illius figurae in ipsum solemA. dirigi, seu cum radio solis NA. vniri, consumpto hoc angulo, cum est peractus quadrans orbitae PN. ab Apside P. vt ita arcus orb tae ab Apside metiatur complementum huius anguli. Restat igirur hoc demonstrandum, etiam angu los intermedios fibrae cum sole vt HIA.