Latin
DE INCREMENTO LIBRATIONIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 654
Unproofread scanNot analysed yet
inter rectum &nullum, à mediis arcubus orbitae, vt PI. inter nullum &quadrantem, sic compleri, vt iuncti faciant 90. Demonstraturque sic, fol 596. est dictum, sicut est IS. ad NB. sic esse angulum HIS. ad angulum QNB. ferè Id captus causâ sic vsurpatum fuit de IS. &NB. quamuis, vi speculationis physica verum sit potius de sinibus angulorum IAP. NAP. Iam verò etiam sinus AIB. est ad sinum ANB. anguli, sicut sinus anguli IAP. ad sinum anguli NAP. (Vt enim BL. ad BA. sic sinus BAI ad sinum BIA. &vt eadem BI vel BN. ad BA. sic sinus BAN. ad sinum BNA vt igitur sinus BAl. vel IAP. ad sinum BAN. Vel NAP. sic sinus AlB. adsinum ANB) Ergò comparatis inter se membris praemissis, inuenietur HIS. aequalis angulo AIB. &QNB. angulo ANB detractisque aequalibus, erit SIB. aequalis angulo HIA. (sicut analogicè BNB. singulo ANA.) Sed ipsius SIB. mensura est IN. quia ipsius V. mensura est PI Ergo etiam ipsius HIA. mensura erit IN. complementum arcus PI. Dato igitur arcu orbitae PI. statim datur &SI sinus illius arcus, mensura scilicet incrementi librationis. I1. DE II.