Latin
DE FIGVRA ORBITAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 661
Unproofread scanNot analysed yet
ad excessum. quo AH adhuc superat BP. At etiam vt PB. seu GB ad BF sic AB. ad BC. quia GFB. &ACB. rectangula aequales habent angulos GEF &ABC. ad verticem. Ergo BC aquat portionem, qua AH. superat BP. at &CG superat BP. hoc est BG. eâdem portione BC. quare aequales sunt GC. &HA. Sed quadratum rectae GC. vnâ cum quadrato perpendicularis AC. iuncta aequant quadratum recta GA. Ex alterâ verò parte quadratum ab AF cum quadrato ab FG iunctim aequant quadratum eiusdem GA. Ergò aequalia sunt duoquadrata. à GF. &ab FA. iuncta, iunctis quadratis à GC. &à CA. Aequalia igitur auferantur hinc quadratum ab GC. inde quadratum ab aequali linea AH. id est duo quadrata, &ab AF. &ab FH. scilices HK. restat hic quadratum ab AC illic Gnomon HIK. Hinc iam facile pertexitur reliquum demonstrationis propositae. Nam vt vnus sinus GF. ad suam perpendicularem AC. sic omnes alii ad suas ex A. Vt igitur quadratum sinus GO. ad quadratum ab AC. id est ad Gnomonem HIK. ita omnium sinuum quadrata ad suos Gnomones: quare etiam ablatis Gnomonibus vt vnius sinus GF quadratum GO ad quadratum HK. ipsius FH. à distantia HA. planetae à sole, dsterminatae, ita vniuscuiusque sinus quadratum ad minoris à sua distantia determinatae quadratum. Quorum verò quadrata sunt inter seproportionalia, illa ipsa vt late ra sunt proportionalia inter se. Vt igitur GF. ad FH. portionem ab AH. terminatam, sic quilibet sinus, vt DB. ad BE. portionem à sua AE. determinatam: quae ratio est genuina ellipseos. Altera proprietas Ellipsis per se patet. Ad praescriptum enim legum librationis (quia scilicet in quaBbbb 3 quadrante orbitae PE. consumi debet dimidia libratio ipsi BA. aqualis) residuae BP. aequalem ex A. in DB. extendimus, scilicet AE. Nam quia A. focus vnus, si ipsi BA. sta tuatur aequalis in BP ex B. extensa, designabitur focus alter, cuius ab E. distantia erit aequalis ipsi AE. &iuncta aequabunt diametrum: quod fit in Ellipsi.