Latin
DE FIGVRA ORBITAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 662
Unproofread scanNot analysed yet
Quae est proportio DE, latitudinis lunulae ab Ellipsi de circulo resectae, ad Eccentricitatem BA? Eccentricitas BA. est medio loco proportionalis nter DE &ET. Eodem modo etiam omnis perpendicularis, vt AC. est medium proportionale inter GH. &HZ. residuum subtensae. Nam Rectangulum sub GH. &HZ. aequale est Gnomoni HIK. Sed hic Gnomon est aequalis quadrato AC. Ergò &rectangulum GHZ. est eidem AC. quadrato aequale. Sunt ergò continuè proportionales GH. AC. HZ. De longitudine huius Orbitae Ellipticae eiusque partium quid tenebo? Sectis figuris circuli &ellipsis, per infinitas GF.