Latin
RAE PLANETAE IN QVOLIBET ARCV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 668
Unproofread scanNot analysed yet
aequales sunt iunctae, altitudinibus iunctis AP. AR. Et BEK. BIL. iunctae area sunt aequales iunctis AEK AIL; quia super basibus EK. IL. seu earum contingentibus in E. I. triangula BEK AEK item BILAIL. habent easdem altitudines BE. BI. &bases easdem, illa EK. haec IL. Igitur hîc areae EAK IAL. tribuuntur longis arcubus KE. LI. iisque aequales areae APC. ARG. tribuuntur breuioribus arcubus PC. RG. iunctis: cum tamen illorum distantiae à Sole EA. Al. iuncta, sint aequales iunctis horum PA. AR. vt prius est demonstratum. Si inaequalibus aequaliter à Sole distantibus assignantur aquales areae: tempora vero seu morae inaequalium, aequaliter à Sole distantium etiam inaequalia esse debent, per axioma superius vsurpatum: quomodo igitur areae aequales metientur moras inaequa les? Etsi hoc pacto bigae arcuum sunt inter se reverâ inquales, aequipollent tamen aequalibus in participando tempore periodico. Dictum quidem est in superioribus, diuisâ orbitâ in particulas minutissimas aequales: accrescere iis moras planetae per eas, in proportione interuallorum inter eas &Solem. Id verò intelligendum est non de omnimoda portionum aequalitate, sed de iis potissimum, quae recta obiiciuntur soli, vt de PC. RG. vbi recti sunt anguli APC. ARG. in caeteris verò obliquè obiectis in telligendum est hoc de eo solùm, quod de qualibet illarum portionum competit motui circa Solem. Nam quia orbita planetę est eccentrica, miscentur igitur ad eam efformandam duo motûs elementa, vt hactenus fuit demonstratum, alterum est circumlationis circa Solem virtute Solis, vna reliquum librationis versus Solem virtute Solis aliâ distincta à priori. Vt in IL. termini I. &L. inaequales habent distantias ab A. fonte motus, continuata igitur AL. in Q. vt AQ. sit quantitate media inter AL. &AI. ¢ro A. interuallo AQ. scripto arcu QS. secante longiorem AI. in S. arcus quidem QS. est de priore motus compositi elemento, differentia verò inter AL. AI. seu LQ. &SL. iunctae portiones, sunt de posteriore motus elemento, quod iam mente separandum est: nihil enim ei debetur de tempore periodico, cum iam in superioribus suam portionem acceperit, vbi delibratione agebatur, legibus aliis.