Latin
RAE PLANETAE IN QVOLIBET ARCV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 669
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui non aliâ viâ separari potest hoc alterum motus elementum, quàm sectione illa orbitae in partes inaequales, quam supra tradidimus. Quantum enim excedunt iunctae KE. LI. iunctas PC. RG. totum, id est, de posteriori motus elemento; &illo excessu separato, relinquitur de priori elemento aliquid quod est aequale iunctis PC. RG. quod sic demonstro. Quia enim AE ALper superius demonstrata sunt aequales ipsis BP. BR. quare scriptis arcubus per E. I signa, quorum ill de areâ AEK. tantundem absecat &excludit versus K. quantum iste ad AIL. adsciscit supra L. vt ita triangula sectores verius) nouas has bases rectas nanciscantur loco basium obliquarum KE LI fiet vt areâ iunctis PCB. RGB. aequali, ad AE ALapplicata, bases etiam seu arcus per E. I. scripti, fiant aequales basibus per PR. scriptis. Atqui prius est demonstratum iunctas areas KEA. LIA esse aequales iunctis PCBRGB Quod igitur de obliquis basibus KE. LI. pertinet ad circumlationem circa Solem, id aequale est arcubus PC. RG. iunctis, vbi nulla fere miscetur ei libratio versus Solem, quia AP. AC. sunt in differentia insensibili, sic &AR. AG. Eadem demonstrabuntur etiam de aliis particulis orbita: vt si sumatur CF. &continuatus CBFB. in G. &H. ad iungatur respondens ei GH punctaque quatuor cum A. fonte motus connectantur. Nam demonstratum est in superioribus, iunctas CA. AG. necnon &iunctas FA. AH. aequales esse iunctis PA. AR seu PR diametro longiori; quare etiam vt prius area ACF AGH iuncta erunta quales iunctis BCF. BGH. &per has, iuctis APC. ARG. quauis CF per institutam sectionis rationem euaserit paulo longior, quam PC. &GH. longior quàm RG Arcus enim noui, centro A. interuallis AC AG. scripti, &secantes ipsas AF. AH. iuncti aequabunt arcus PC. RG. quia quanto ille maioris circuli arcus est quam iste, tanto minorem ille angulum CAF. metitur, tanto hic maiorem GAH. vt sic semper iuncti anguli CAFGAH. maneant aequales iunctis PAG. RAG.