Latin
RAE PLANETAE IN QVOLIBET ARCV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 670
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur aequalitas alterius elementi in motu planetae, scilicet promotionis circa solem, consistat in aequalitate angulorum circa A. Solem, binorum puta iunctorum inuicem: sit verò inter arcus, qui subtendunt hos angulos, distributa Ellipseos area aequaliter, binae scilicet areae, binis aliis semper sint aequales: Rectè igitur (hactenus quidem &in quantum de bigis arcuum agimus) area pro mensura temporis constituitur: quippe etiam morae temporis aequalibus, non omnimodis arcubus, sed eorum promotionibus circa solemi, in eadem à sole distantia, debentur aequales. Sit igitur hoc pacto recte distributa area ellipseos inter bigas oppositorum arcuum: demonstra nunc, singula triangula seorsim singularum morarum esse mensuras iustissimas? Demonstratio facilis est ex praemissis, Nam quia secundum axioma nostrum mora planetae in arcu PC. est ad moram in arcu aequali RG. sicut distantia illius à fonte motus AP. ad distantiam huius AR. Est verò etiam area trianguli PCA ad aream trianguli RGA (quod basin RG. habet aequalem basi prioris PCJvt altitudo illius PA ad altitudinem huius RA. quare mora planetae in arcu PC. est ad moram in aequali arcu RG. sicut area trianguli PCA. adaream trianguli RGA. Eodem modo demonstrabitur etiam mora planetae in CF.