Latin
DE NOMINATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 680-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE NOMINATIONE. Quomodo circulus denominat &discernit arcus Ellipseos, &quibus mediis, &quare? Vm Elliptica circumferentia seipsâ geometricè Cnequeat in partes aequales diuidi, partesve constitutae, a numero denominari: circulus igitur, Ellipsis loco, diuiditur in partes aequales, ab Apsidibus initio facto: &a diuisionum punctis ducuntur perpendiculares in lineam Apsidum, secantes Ellipsin. Arcus igitur circuli, aphelium inter &vnamquamque perpendicularem, nomen dat arcui Elliptico, inter eosdem terminos intercepti, accommodans illi suum numerum graduum &minutorum. Sit PK. Gr. 50. 0. pr. KL. perpendicularis in PR. secans Ellipsin in C. Ergo &arcus Ellipseos PC. dicitur esse Graduum 50. 0. pr.