Latin
DE NOMINATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 681
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui falsum est nomen, cum non sit tantus arcus Ellipseos, neque respectu circuli, neque respectu suae totius orbita Ellipticae? Nihil hoc turbat, nihil est enim, in praesentia quidem, nisi nomen: &nomen quidem non mensurae apparentis, sed determinationis &resectionis Geometricę: nec opus est sciri genuinam longitudinem ipsius arcus Elliptici, vel vti ad mensam ad decempedam: dummodò postea sciamus, hic ipse arcus Ellipseos sic determinatus, quantum angulum faciat apud centrum Solis, &quamdiu planeta commoretur in eoQuid? quod prima huius libri V. parte demonstro, arcum hunc Ellipseos, si non longitudine, at saltem potestate, tantum esse. Quomodo perpendiculares ista, sectrices Ellipseos appellantur? In circulo, dicuntur sinus arcuum circuli, inceptorum ab Aphelio: in Ellipsi, generis voce dicuntur, ordinatim applicatae, puta ad axem. Vt hic KL. est sinus arcus KP. CL. est ordinatim applicata. In specie verò, illa quae per centrum figurae ducitur, vt EBI. diameter breuior, seu figurae latus rectum dicitur. Possumus vti Graecâ voce Diacentros. Quae denique per centrum solis traiicitur vt MAN. nomine caret, licet sit inter praecipuas. Dicatur nouo vocabulo Dihelios. Quodnam est officium illarum perpendicularium, Diacentri &Dihelii? Diuidunt orbitam in partes, superiorem &inferiorem, illa quidem inaequales, sed temporis &apparentiae inaequalis: hęc in partes quidem inaequales &temCccc pore &longitudine, sed quae tamen, velut ex sole, apparent aequales. Vt EPI. quae constituitur ab EBI. est quidem 180. Graduum, sed apparet angulo EAl. minore, quàm 180. Graduum. At MPN segmentum maius, absectum linea MAN. &MRN. segmentum minus, vtrumque apparet aequale quantitate 180. Graduum. II.