Latin
DE DEFLEXIONE PLANETARVM
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 697
Unproofread scanNot analysed yet
Inclinatio propriè competit non planetis vel punctis, sed lineis vel planis inter se: at quia plana illa circumscribuntur Orbitis planetarum, &quia in planis, lineae motus planetarum intelliguntur descriptae: vsu receptum est, vt hae voces simpliciter ad planetas ipsos transferantur, causâ breuitatis in loquendo. Cum igitur id quod infra libro VI. Latitudo dicetur, participet etiam de aduentitiâm seu opticâm inaequalitate, quam secundam indigetamus: quare, vt res diuersae, nominibus etiam distinguantur, euagatio planetae vera ab Eclipticâ, dicatur, non Latitudo, sed Inclinatio: definitur autem sic; quòd sit arcus circuli in fixarum sphaera maximi, ex centro solis descripti, ad eDddd 5 clipticam recti, qui circulus Inclinationis dicatur, interceptus inter eclipticam, &locum planetae eccentricum. Vel, est angulus ad solem, quem hic arcus me titur. In schematesi A. Sol, FKDHC. Orbita, MLO. ecliptica, puncti K. inclinatio erit angulus KAl. vel NAL.