Latin
DE DEFLEXIONE PLANETARVM
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 698
Unproofread scanNot analysed yet
vel eius arcus NL ex A. sole descriptus. Quid appellas Nodes, quid limites? Nodi sunt duo puncta eclipticae, in quibus illa secatur ab Orbitae continuatae plano. Graecè σύνδεσμοι, quod iis itinera diuersa, solis apparens, &planetae, connexa sint; Ascendens alter, in quo planeta deserto Hemisphaerio Australi deflectit in Boream: alter descendens qui planetam in Austrum transponit; vocibus Ascendens &descendens ad nostrum Hemisphaerium accommodatis, vt in quo primi vixerunt inuentores Astronomiae. Vt siplanum orbitae &planum eclipticae concurrant lineâ CAD. sectionem monstrante continuata illa sub eclipticam, monstrabit M.O. Nodos.