Latin
DE DEFLEXIONE PLANETARVM
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 703
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis est hic Nodorum motus? Etsi rationabile est, etiam huius puncti motum in seipso aequabilem esse: videtur ei tamen inaequalitas nesse nonnulla ex accidenti, propter luxationem eclipticae, de quâ lib. VII. Quas figuras describunt Nodi &Limites, motibus suis Nodi quidem sub circulo magno eclipticae incedunt, Limites verò Orbitae in quantum eorum Inclinatio permanere ponitur immutabilis; incedunt in circulis, parallelis Eclipticae, vel ei circulo, respectu cuius Inclinatio est immutabilis. Ad captum iuuandum, potest eorum motus imaginatione non inepta Polorum proponi: dummodò teneamus hoc, physicè loquendo, polis haud opus esse. Vt in schemate proximo, sit orbita VY. continuatione plani, transposita sub fixas) eius poli Z. W. moueantur in paruis circellis, circa eclipticaTX. polos P. Q In quam igitur plagam Z. vergit à P. quouis tempore: in eandem &limes! vergut ab eclipticae parte T. &limes Y. ab ecliptica parte X. &ad circuitum ipsius Z.