Latin
DE DEFLEXIONE PLANETARVM
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 704
Unproofread scanNot analysed yet
in paruo circello, qui sit ipsi TX parallelus in eandem plagam sequetur etiam limes V. in parallelo septentrionali, tanto maiori, quanto propior est ipsi TX. &sic T. in parallelo Australi. Semper enim erunt in eodem circulo magno Inclinationis, puncta ista sex, Poli orbitae Z. W. poli Eclipticae P.Q. &limites Orbitae V. Y. Hactenus igitur de definitionibus Terminorum Orbitae Planetariae, eique circumscripti circuli Eccentrici: quae quia communia sunt omnibus Planetis, libro hoc V. praemittenda fuerunt. Caeterùm vsum horum in Planetis singulis, trademus libro sequenti VI.