Latin
FINIS LIBRI V. THEORIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 716
Unproofread scanNot analysed yet
ideo ipsius Q per planetam ductae, parallela OH. est proxime linea medii motus telluris; sed OK. ipsi OH. ad eandem rectam, est linea medii motus solis, ferè inquam, &ad formam astronomia veteris. At in hac astronomiae reformatione secundum causas physicas, non indigemus, motus medii linea HOK. sed pro angulo POH. minus accurato, exquirimus &areamo CP. &angulum OPC. quae duo aequipollent iuncta, angulo POH. Quanta est telluris eccentricitas? Tycho Braheus veteres solos imitatus, constituit eam(scilicet OQ. 3586. qualium CF. semidiameter orbitae est 100000. igitur secundum doctrinam libri V. vera eccentricitas OC. erit illius dimidia, scilicet 1793. pro quo in appendice progymnasmatum Brahei, ponitur rotundus numerus 1800. Sed rationes harmonicae, quae motibus telluris vindicant semitonium, motibus Veneris Diesin, neutram tamen puram, iubent à proportione 5. 8. auferre proportionem 243. 250. residuum a proportione 3. 5. vt restet proportio 2916. 3125. motuum extremorum, quorum radices 54. &56. ferè, fient interualla, extrema, medium 55. eccentricitas I, quaevalet paulo plus quam 1808. Quomodo inuenitur haec eccentricitas? 1. Braheus qui incessum planetarum per orbitas suas physicè inaequalem esse nondum agnouit, Methodum Ptolemaei &Regiomontani secutus, solas attribuit obseruationes solis, &longitudines, quadrantum anni. Nam si hodiè aestas habet dies 186. cum dodrante, sic vt tellus tot diebus in EGD. moretur, in DFE. veroscum hyems est) 178. cum semisse, eccentricitas OQ prodit proximè 3600. sin aestas sit dierum 186. cum quadrante, Hyems dierum 179; Eccentricitas prodibit 3200. Ergo vera eccentricitas OC. erit dimidium huius, scilicet 1800. vel 1600. 2. Subor, eoque in minimis non satis sida est ratio, per solis diametrum; quae cum hyeme sit Scr. 31. pr. aestate Scr. 30. pr. Et sic tempore intermedio Scr. 30 1/. pr. erit igitur vt 30 1/. pr. ad 31. pr. vel vt 61. ad 62. sic semidiameter 100000. ad distantiam Apogaeam 101640.