Latin
FINIS LIBRI V. THEORIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 717
Unproofread scanNot analysed yet
vt sit eccentricitas 1640. his quidem datis 3. Ex ternis obseruationibus planetae Martis! etiam Veneris, vel Mercurii) planetam omnibus tribus vicibus in eodem eccentrici loco constituto; computantur primò tres distantiae terrae à sole, in tribus distinctis circuli sui locis: ex iis verò verbi causa FO. EO. PO. &ex FOE. EOP. angulis ad solem interceptis quos scimus ex tempore interiecto &computatis locis solis) elicitur eccentricitas. Vide Comm. Marti parte III. cap. 25. &sequq. Nam tribus punctis F. E. P. non in eadem recta factis, Geometrae docent circulum formare, qui per omnia tria puncta transeat. Et terrae orbita ob paruam eccentricitatem OC. est proxime circulus. Semperne constans est tanta Eccentricitas? ile Constantem esse valde pro 1. Quia causae Eccentricitatis sunt internae, in corpore planetarii globi sitae, vt libro IV. disputatum. 2. Quia luna retinet eandem Eccentricitatem hodie, quae fuit olim. Idem de aliis etiam planetis dici potest. Cur ergò sola terra suam mutaret? 3. Quia etsi Hipparchus, eumque imitatus Ptolemaeus, produnt sua aetate maiorem, scilicet 4200. quod esset secundum physicas hypotheses, 2100. non 1800. monent tamen ipsi, suas aequinoctiorum obseruationes intra 6. Horas non esse certas. At si obseruationes intra 6. Horas sunt incertae, etiam eccentricitas inter 1800. &2100. prodibit incerta. Nihil igitur Obseruationes veterum habent, quod opponatur quanticitatis constantis ecce tiae. Quomodo mouetur Aphelium Telluris G. vel Apogaum Solis A. Et cum eo Centrum Eccentrici Solis? Causae translationis dictae sunt libro IV.