Latin
DE MOTIBVS ECCENTRICIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 733
Unproofread scanNot analysed yet
Ptolemaeus, cùm motus Eccentricorum ad tellutem retulisset, Apogaeum Saturni reposuit sua aetate in Ir. II. Ip, Martis in Gr. 25. 30. pr. E3 Gr. 23. 10, Iouis i Posito igitur, quòd centrum Eccentrici telluris, e olim particulis 1800. distiterit à centro solis, vt in Theoriâ solis dictum; &quòd lineae ex centro orbi magni per centra Eccentricorum, aequidistare debeint lineis Apsidum Ptolemaicis (de quâ aequipolleniâ, vide Comm. Martis Cap. VI. )eoque incidant in lota eclipticae iam indicata: certè lineae verarum Apsidum, scilicet Aphelii &Perihelii, ex sole per centra Eccentricorum educta, ceciderunt in alia loca Eclipticae, Saturni in pr. Gr. 23. 34. 10, Iouis in Gr. 15. 7. pr. up, Martis in Gr. 0. 42. pr. Q. Vide Comment. Martis cap. XVII. eiusque correctionem, cap. LIX. fol. 329. &333. At hodiè Aphelium Saturni est in Gr. 25. 48. pr. ,louis in Gr. 7. –,Martis in Gr. 29. 20. pr. S. Quòd si erae sunt obseruationes Ptolemaei: Saturni Aphelium esset velocissimum, Martis tardius, cùm tamen illius periodus habeat annos 30. huius non duos; vbi causa nulla apparet tantopere turbatae Analogiae. Iouis vero Aphelium esset adeò tardum, vt non assequeretur praetessionem aequinoctiorum, sed sub fixis fieret retrogradum: quod causis physicis libro IV. explicatis re pugnare videtur; nec si vel consisteret sub fixis immobile, caeterorum exemplis congruit. Igitur suspectae sunt etiam hoc nomine obseruationes Ptolemaei, praesertim circa Iouem. Num etiam veteres obseruarunt, Eccentrici partes duplò celeriores fieri, quàm soli propiores, duplo tardiores, quàm à sole remotiores, &quo argumento? Omninò obseruarunt; primùm ea re, quòd si omnem inaequalitatem motus eccentrici transscripsissent soli eccentricitati seu diuersitati distantiarum Epicycli, (quos illi singulos in singulis planetis loco vnius orbis magni statuebant) tunc maior efficiebatur varietas apparentis magnitudinis Epicyclorum, quàm ferebant obseruationes. Deinde, quòd in ipsis Epicyclis suppositis, planetae altissimi facti, celeriores esse inueniebantur, quàm pro ratione distantiae totius Epicycli à centro mundi. Itaque cogebantur aequantis centrum introducere; cuius officium hoc erat, vt solidos illos (vti credebant) orbes, eccentricum &epicyclum, redderet reuerâ, motu inconstantes &inaequales.