Latin
DE MOTIBVS ECCENTRICIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 734
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si Epicyclus incederet altissimo loco eccentrici: tunc totus Eccentricus secundum omnes partes reddebatur ab Aequante reuerâ tardus; Et si planeta esset sum mo loco Epicycli: Epicyclus totus reuerâ reddebatur velox, secundum omnes partes: sicut nobis, ipsum centrum planetarum corporis alti tardius efficitur, humilis velocius, ex causis physicis, &ratione staterae; quale nihil ex veteri Astronomia potuit erui, quod causam huius apparentiae polliceretur. II.