Latin
DEDIRECTIONE, STATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 734-2
Unproofread scanNot analysed yet
DEDIRECTIONE, STATIONE, RETROGRADATIONE. Cùm igitur tales Eccentrici tantùm in oppositione &coniunctione planetarum cum sole, saluent obseruata: dic igitur, quae sunt reliquarum, ex dictis, apparentiarum irregularium causa? E Raecipua hic virtus enitescit Astronomiae opernicanae, quòd veteri Astronomiâ tacente, &tantùm admirante, ipsa loquitur, &na causas rerum explicat: cumque vetus astronomia Epicyclos multiplicet; copernicana simplicior, omnia ista saluat solo &vnico motu telluris circa solem, id Eccentricos addito; qui iam anteà ad saluandum motum apparentem solis introductus est, huius libri V. parte primâ.