Latin
DEDIRECTIONE, STATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 747
Unproofread scanNot analysed yet
Huius rei causam rursum solus Copernicus, ex suis hypothesibus detegere potest, mussante Astronomiâ eteri, &Epicyclos inaequales introducente, nullâ nagnitudinis indicatâ causâ. Fit igitur hoc, quia Saumus longissimè ab est à circulo telluris annuo, seu orbe magno, Iupiter propior, Mars proximus illi incedit. Hinc enim sequitur, si quis orbem telluris, vt BC. us planeta, vt ex S. intueretur; ei hunc visum iri parium ex Saturno, maiorem ex Ioue, maximum ex Marte. sideretur autem per duas visiuas, SC. &SB. illum vtrinque contingentes; quibus approximare diximus bina pafallelarum paria, quae stationes definiunt. Itaque si vel plaMimmotus haereret planeta; tunc eodem angulo, quo videntur Orbita Telluris ex S. planeta in vnam Bodiaci platam à qua E. Solstat (angulo scilicet CSB. cuius mensura soret arcus Zodiaci comprehensus inter productas SC. SB. idem inquam angulo, vel qui ei ad verticem, continuatis sursum ES. BS. videretur ex terra S. C. in opposita Zodiaiplaga, arcus apparentis retragradationis, minimus allissimi, maximus humilimi. Nec enim minus iam S. pro untro fixarum haberi potest, eum etiam ES. interuallum sit insensibile. Quod vero verum esset, posita quiete planetae in S. id non multo habet aliter, postquam constat planetam non quiestere, sed prorsum moueri: Nam si quid hoc turbat, etsi minuit apparentiam Epicycli, minuit certè eam in omnibus imnes enim planetae veris suis motibus eunt in consequentia. Atcur non sunt hi arcus proportione paulò propiore, proportioni interuallorum solis &singulorum planetarum? Vt quia Mars plus quàm sextuplo propior est soli, quàm Saturnus: videtur igitur obprimam causam dictam, sextuplo maiorem arcum Retrogradationis habere debere quàm Saturnus? Etsi non licet colligere proportionem angulorum ex proportione interumallorum, vt demonstrat Euclides in Opticis: sunt tamen hic idoneae causae aliae, quae quamcumque ab interuallis deductam proportionem turbant. 1. Quia planetis progredientibus, &velocius illo, qui est inferior; bina paria parallelarum visionum, longius recedunt à punctis contactuum. Quare arcus orbis magni inter puncta stationum, minor redditus, minor etiam apparebit ex S. loco planetae. 2. Quia quo quisque progreditur velocius; hoc longius transponit locum eclipticum stationis secundae, in quem CS. dirigitur producta, versus locum eclipticum stationis primae manentem, per BS.