Latin
DEDIRECTIONE, STATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 748
Unproofread scanNot analysed yet
signatum sub fixis; cum ille in antecedentibus sit, hic in consequentibus Zodiaci locis. Coeuntibus igitur locis eclipticis stationum, minuitur iterum velociori planetae, eoque inferiori, arcus eclipticus retrogradationis, quem is valde magnum erat sortiturus. At contrarium tamen dixisti fieri in vno aliquo planeta, respectu suiipsius altioris vel humilioris. Vt si Mars est altus à centro mundi, longiorem conficit arcum retrogradationis, si humilis, breuiorem. Quae haec causa diuersitatis? Quia duae iam modo dictae causae arcum in humili abbreuiantes, in comparatione diuersorum planetarum non aequant vim primae, arcum ei humili longum dantis: at in vno aliquo secum ipso comparato, primae effectum superant. Cùm enim ambae pendeant a velocitate; haec velocitas inferioris ex duobus, est solummodò sesquiplo maiori in proportione, quam propinquitas interualli, vt libro IV. fol. 530. demonstratum: at in vno &eodem planeta, inferiori facto, velocitas circa centrum solis est planè duplo maioris proportionis quàm propinquitas: quod demonstratur libro itidem IV. fol. 533. 578. vsurpaturque libro V.