Latin
LIBRI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 771
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta &qualis est Eccentricorum horum inclinatio, &quantae latitudines? In Venere inclinatio est Gr. 3. 22. pr. In Mercurio Gr. 14. pr Eaque semper constans &fixa: nisi si quid sera icula ob transpositionem Eclipticae mutent. Itaque ex icessu &recessu telluris; latitudo Veneris Sept. appatus, in piscibus retrogradae, excurrit ad 9. ferè gradus. In virgine, quanquam aliis seculis, non multò erit minor etiam in Austrum. Mercurii verò retrogradi maxima lat. Australis ad Gradus peruenit, minor adhuc inclinatione: Borea sis propè dimidium illius consistit. Ita rationes hi duo shelinationum cum rationibus latitudinum permulitas habent. Venus latitudinem magnam habet, Indinationem paruam: Mercurius Inclinationem habet lagnam, latitudinem minorem. Vnde igitur est, quod Ptolemaeus Epicyclum hunc à se dictum duplici nomine libratilem fecit, si fixa est inclinatio? Causa est in ignorato motu telluris annuo. Nam ipse uidem eandem planetae orbitam est intuitus, quam K nos veluti intuemur: cuius limites cùm porriganur versus certas fixarum partes, constanter ab Eclipticae plano declinantes, sit, terra ipsam vndique cirsimeunte, vt ipsa nunc boreum suum limitem porrisit telluri, nunc Nodos, nunc Austrinum. At verò Btolemaeus tunc nostrum circuitum telluris transsciipserat, centro huius a se dicti Epicycli; quòd scilicet terra quiescat, Epicyclus vero totus Zodiacum annuatim emetiatur; centro suo: &in hoc epicylo punctum illud dixit perigaeum, quod quouis tempore fuit porrectum versus terram, quasi esset vnum: cùm reuerâ omnes ordine partes huius à se dicti epicycli, nobis Eccentrici, successiuè per accidens perigaeae fiant.