Latin
LIBRI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 772
Unproofread scanNot analysed yet
Ita factum est, vt Ptolemaeo hoc à se nominatum perigaeum epicycli nunc in boreâ esset, nunc in ecliptica, nunc in Austro. In schemate proximo finge Eccentrici veri Mercurii PMR. limitem boreum esse in R. constanter, nodum in K. limitem austrinum in P. circumeat terra viam T. X. D. Si igi tur terra est in T. partes ipsi R. vicinae reputabuntur perigaeae cum sint boreales. S. terra transit in X partes K. circa nodum reputabuntur perigaea: denique si terra in D. venerit, partes ipsi P. vicinae, cùm sint australes, censebuntur perigeae. Qui ergo persuasus est, perigaeum semper esse realiter idem; qui se. terrae motum annuum in TXD. nescit, is persuadebitur, perigaum epicycli sui PMR. librari à borea in austrum, &vicissim. Et ecce argumentum pro motu telluris annuo circa solem euidentissimum supra promissum libroV. fol. 543. Cùm enim superiorum Eccentrici fixas habeant Inclinationes ad eclipticam: cur soli inferiorum Eccentrici libratilesstatuerentur, libratione duplici: cùm per se omnis libratio orbitarum absurda sit, quia gignit tortuosum planetae iter pro circulari. Quantum gitur probabilitatis habet fixa inclinatio: tantum &motus telluris inde nanciscitur: quantum verò absurditatis, duplex libratio, tantum etiam labascit telluris immobilitas Num etiam veteres obseruarunt Borealem Veneris latitudinem esse maximam, Australem Mercurii? Omninò notauit hoc Ptolemaeus, eoque tertium in hos planetas introduxit latitudinis elementum quod appellauit Inclinationem Eccentrici à se dicti, &ipsam quoque libratilem, contra superiorum trium, etiamque Lunae, exemplum; cuius effectus in Mercurio quidem solus &vnicus hic fuit; vt Mercurii Australes latitudines augeret.